R 34r: Book III iv, 14 - 20


mitatem peccati [15] cum ergo non solum in die quarto
peccator homo non erat sed etiam simpliciter
homo non erat producere remedia fuisse occisum
quod est contra divinam bonitatem Stultus enim
esset medicus qui ante Nativitatem hominis
pro apostematem futuro illi emprastum confiteret
[16] non igitur dicendum est quod quarto die deus hec
duo regimina fecerit et per consequens intertio
moysi esse non potuit illa quam fingunt
[17] potest etiam hoc mendacium tollerando
per distrutionem disolvi
Mitior namque est in aversarium solutio distinctiva
non enim mentiens esse videtur omnino sicut interemptiva
N illum vider[r]ii facit dico ergo quod licet luna non
N hēa lucem habundanter nisi ut recit a sole non propter
hoc sequitur quod ipsa luna sit a sole [18] unde scien
dum quod aliud est esse ipsius lune aliud virtus
eius et aliud operari quantum est ad esse nullo modo luna
dependet a sole nec etiam quantum ad virtutem nec quantum
ad operationem simpliciter quia motus eius a motore pro
prio influentia sua est a propriis eius radiis habet enim
aliquam lucem ex se ut in eius eclipsim manifestum
est [19] set quantum ad melius et virtuosius operandum
N recipit aliquid a sole qui lucem habet habundante
N qua recepta virtuosius otur [20] sic ergo dico quod re
gnum temporale non recipit a spirituali nec virtutem
que est eius autoritas nec etiam operationem simpliciter