R 32v: Book III iv, 1 - 4


N [  ] asserentes autoritatem imperii ab autori
tate ecclesie dependere velud artifex inferior
dependet ab architecto pluribus adversis argumen
tis moventur que quidem de sacra scriptura
eliciunt et de quibus gestis tam summi pontificis
quam ipsius imperatoris non nullum vero rationes
habere nituntur iudicium [2] dicum enim primo secundum
scripturam geneseos quod deus fecit duo ma
gna luminaria luminare maius et lumina
re minus ut alterum preesset diei et alterum preesset
nocti que allegorice dicta esse inteligebant
Ista duo regimina scilicet spirituale et temporale [3] de
inde arguunt quemadmodum luna que
est luminare minus non habet lucem nisi prout
recipit a sole sic nec regnum temporale auto
ritatem habet nisi prout recipit a spirituali regimine
[4] propter hanc et propter alias eorum rationes dissol
vendas prenotandum sicut quod sicut phylosopho pla
cet in hiis que de sofisticis clerici solutio argu
menti est erroris manifestatio Et quia error
potest esse in materia et forma argumenti dupliciter
peccare contingit aut scilicet assumendo falsum aut
non silogiçando que duo phylosaphus obiciebat contra
parmenidem et mellissum dicens quia falsa
recipiunt et non sologiçantes sunt et accipio hic
N largo modo falsum etiam m̄o p̄tnabli quod