Ph 54v: Book III xvi, 10 - 18


secundum revelata humanum genus perduce
ret ad vitam eternam imperatore qui secundum
philosofica documenta genus hu
manum ad temporalem felicitatem
dirigeret [11] Et tu ad huc portum
vel nulli pauci et hii cum difficul
tate nimia pervenire possint
nisi sedatis fluctibus blande cu
piditatis genus humanum liberum
in pacis tranquillitate quiescat
hoc illud signum ad quod maxime debet inten
dere curator orbis qui dicitur romanus
princeps ut scilicet in arcola ista mor
talium libere cum pace vivatur
[12] Cumque dispositio mundi huius dis
positionem inerentem celorum circulationi
sequatur necesse est ad hoc ut utilia
documenta libertatis et pacis com
modis locis et temporibus aplicentur
de curatore isto dispensari ab
illo qui totalem celorum dispositionem
presentialiter intuetur hic autem est
solus ille qui hanc preordina
vit ut per ipsam ipse providens
suis ordinibus queque creteret
[13] Quod si ita est solus eligit deus so
lus ipse confirmat cum superiorem
non habeat ex quo haberi potest ulterius
quod nec isti qui nunc nec alii cuius
cunque modi dicti fuerint electores
N sic dicendi sunt quin̄ potius denun
tiatores divine providentie sunt
habendi [14] unde sic quia aliquando pa
tiantur dissiduum quibus denunti
andi dignitas est indulta vel quod
omnes vel quia quidam eorum nebula
cupiditatis obtenebrati divine
dispensationis faciem non discer
nunt [15] Sic ergo patet quod auctoritas tem
poralis monarche sine ullo me
dio in ipsum deforare utiliter aucto
ritas descendit que quidem fons in ar
ce sue simplicitatis unitus in mul
tiplices alvos influis ex habun
dantia bonitatis [16] Et iam satis vi
Ndeor metam attĩgisse proposita
enucleata namque veritas est questionis
illius qua querebatur utrum ad bene
esse mundi necessarium esse monarche
officium ac illius qua querebatur an
romanus populus de iure imperium sibi
adsciverit nec non illius ultime
quam querebatur an monarche au
toritas a dicto vel ab alio depen
deret inmediate [17] Que quidem
veritas ultime questionis non sic stric
te recipienda est ut romanus
princeps in aliquo romano pon
tifici non subiceat cum mortalis
ista felicitas quodam modo ad in
mortalem felicitatem ordinetur
[18] Illa igitur reverentia cesar utatur
ad petrum qua primo genitus filius
debet uti ad patrem ut luce pater
ne glorie illustratus virtuosus
orbem terre inradiet cui ab illo
solo prefertus est qui est omnium
spiritualium et temporalium cubernator
[FR] Deo gratias Amen Amen