Ph 40r: Book II ii, 7 - iii, 11


si ex manifestis signis atque sa
pientum auctoritatibus ius illius
proprii gloriosi queratur [8] voluntas quidem
dei per se invisibilis est et invisibilia
dei per ea que facta sunt intellecta
conspiciuntur occulto existente si
gillo cera impressa de illo quamvis
occulto tradit notitiam mani
festam nec mirum si divina vo
luntas per signa querenda et cum
etiam humana exa volente non aliter
quod per signa cernatur
[iii][1] DIco igitur ad questionem quod romanus
populus de iure non usurpando
monarche officium quod imperium dicitur sibi
super omnes adscivit [2] quod quidem primo sic
probatur nobilissimo populo convenit
omnibus aliis preferri romanus
populus fuit nobilissimus ergo convenit
ei aliis omnibus preferri [3] Assumpta
ratione probatur nam cum honor sit premi
um virtitis et omnis prelatio sit ho
nor omnis prelatio virtutis est premium
sed constat quod merito virtutis nobi
litantur homines virtutis videlicet proprie
vel maiorum [4] est enim nobilitas virtus
et divitie antique iuxta philosophum in
politicis et iuxta iuvenalem nobi
litas cum sola est et unita virtus
que due sententie ad duas nobilitates
dantur propriam scilicet et maiorum erga nobili
bus ratione cause premium prelationis conveniens
N est [5]  Et cum premia sint meĩes inservan
dam iuxta illud evangelicum eandem
mensura quam mensi fueritis rem
tietur vobis maxime nobili maxime pre
esse convenit [6] Sub assumpta vero te
stimonia veterum persuadent Nam
N divinus poeta noster virgilius per totam
eneidem gloriosissimum regem Eneam
patrem romani populi fuissem
testatur in memoriam sempiternam
Quod titus livius gestorum roma
norum scriba egregius in prima
parte sui voluminis que a capta
troia sumit exordium contesta
tur [7] Qui quidem auctissimus atque
piissimusis pater quante nobilita
tis vir non fuerit solum sua consi
derata virtute sed progenitorum suorum
atque uxorum utrorumque nobilitas
habere ditavero iure in ipsum efluxit
explicare nequirem sed summa
sequar vestigia rerum [8] Quantum
ergo ad propriam eius nobilitatem
audiendus est poeta noster introdu
cens in primo hilioneum orantem
sic Rex erat eneas nobis quo
iustior alter nec pietate fuit
nec bello maior et armis [9] Au
diendus est idem in sexto qui cum
de miseno mortuo loqueretur
qui fuerit hectoris minister in bel
lo et post mortem hectoris Enee
ministrum se dederat dicit ipsum
miserium non inferiora sequutur
comparationem faciens de henea
ad hectorem quem pre omnibus omerus
glorificat ut refert philosophus in hiis
que de moribus fugiendis ad
nicomatum [10] Quantum vero ad he
reditariam que licet pars tripartiti orbis
tam avis quam coniugibus nobilitas
se invonitur Nam asia propinquioribus
avis ut asaraco et aliis qui fri
giam regnavetur asie regionem unde
poeta noster in tertio postquam rex asie
prianique evertere gentem inme
ritam visum superis [11] Europa vero
avo antiquissimo scilicet dardano