A 11v: Book II v, 6 - 13


subiectam materiam ut iam dictum est Satis in hoc loco ha
bebimus si de intentione populi romani signa indubitabilia tam in
collegiis quam in singularibus personis ostendatur [7] de collegiis quidem
quibus homines ad rem publicam quodammodo religati esse videntur
sufficit illa sola auctoritas ciceronis in suis officiis quam diu
inquid Imperium re publice beneficiis tenebatur non Iniuriis bella
Aut pro sociis aut pro imperio gerebantur exitus erant bellorum
aut mittes aut neccessarii regum populorum et nationum portus
erat et refugium senatus nostri et magistratus Imperatores in ea re
maxime laudem capere studuerunt Si provincias Si socios equitate
et fide defendissent Itaque illud patrimonium orbis terrarum potius
quam Imperium poterat nominari hec cicero [8] De personis autem singu
laribus compendiose progrediar Numquid non bonum commune
intendisse dicendi qui sudore qui paupertati qui exilio qui filiorum
orbatione qui ammissione membrorum qui denique animarum oblatione
bonum publicum exaugere conati sunt [9] Numne Cincinatus ille
secundum nobis relinquit exemplum licere deponendi dignitatem in
termino cum assumptus ab aratro dictator factus est ut Livius
reffert ut post victoriam post triumphum septro imperatorio restituto
consulibus se daturum post boves et asinam libere reversus est
[10] Quippe in eius laudem Cicero contra epicurum in hiis que de fine bonorum
dixerat huius beneficii memor fuit Itaque inquiunt et maiores nostri
ab aratro duxerunt Cincinatum illum ut dittator esset [11] Num
ne fabricius alterum nobis dedit exemplum avaricie resistendi
Cum pauper existens pro fide qua rei publice tenebatur Auri
grande pondus oblatum derissit ac derissum verba sibi convenientia
fondens despexit et refutavit Huius etiam memoriam
confirmavit poeta noster in vi cum caneret Parvoque potentem
fabricium [12] non et quid proferrendi leges propriis comodis me
morabille nobis exemplar camilus fuit qui secundum Livium dampna
tus exilio postquam patriam liberavit obsessam spolia etiam romana
rome restituit universo populo reclamante ab urbe sancta
discedit nec ante reversus est quam sibi repatriandi licentia de
auctoritate senatus oblata est et hunc magnanimum poeta commen
dat in vi cum dixit refferentem signa camillum [13] Numne
 filios an non