M 47v: Book II ix, 18 - 21


bellum gerentibus ytalis Afri succubue
runt sicut livius et alii rei romane
scriptores testificari conantur [19] Quis igitur
adeo mentis obtuse nunc est qui non vide
at sub iure duelli gloriosum populum
coronam totius orbis esse lucratum
Vere potuit dicere homo romanus quod qui
dem Apostolus ad Thimotheum Reposi
ta est mihi corona iustitie Reposita scilicet
in dei providentia eterna [20] Videant
nunc Iuriste presumptuosi quantum
intersit ab illo speculo rationis Unde
humana mens hec prava speculatur et
sileant secundum sensum legis consilium
et iudicium exhibere contempti [21] Et iam
manifestum est quod romanus populus per
duellum acquisivit Imperium ergo de