A 2r: Book I iii, 2 - 9


hic queritur hic tanquam principium inquisitionis dicitur [3] propter quod
sciendum est primo quod deus et natura nil ociosum facit Sed quicquid
prodit in esse est ad aliquam operationem Non enim essentia ulla
creata ultimus finis est in intentione creantis in quantum creans sed pro
pria essentie operatio unde est quod non operatio propria propter essen
tiam Sed hoc propter illam habet [4] Est ergo aliqua propria operatio
humane universitatis Ad quam ipsa universitas hominum in tanta mul
titudine ordinatur ad quam quidem operationem nec homo unus nec
domus una vicinia una nec una civitas nec regnum particulare per
tingere potest Que autem sit illa manefestissimum fiet Si ultimum de po
tencia tocius humanitatis [5] Dico ergo quod nulla vix a pluribus specie
diversis participata ultimum est de proprio alicuius illorum Quia cum illud
quod est ultimum tale sit constitutum speciei sequeretur quod una essentia
sive potentia pluribus speciebus esset specificata quod est impossibile [6] non
N ergo vis ultima in homine ipsum esse simpliciter sumptum quia etiam sic sump
tum ab ellementis participatus nec esse complesionatum quia hoc
reperitur in materialibus nec esse animatum quia sic etiam in plantis
nec esse apprehensivum quia sic etiam participatur a brutis Sed esse
aprehensivum per intellectum possibilem Quod quidem esse nulli
ab homine alii competit vel supra vel infra [7] Nam si alie sint essentie
intellectu participantes non tamen intellectus eorum est possibilis ut
hominis quia essentie tales species quidem sunt intellectuales et non
N aliud et earum essentie nihil Sed quod intelligere quod est quod sunt quod est
sine interpellatione aliter sempiterne non essent Patet igitur quod ulti
mum de potentia ipsius humanitatis est potencia sive virtus intellec
tiva [8] Et quia potencia ista per unum hominem seu per particularem
communitatum superius distinctarum tota simul in actum redduci non
potest neccesse est multitudinem esse in humano genere per quem
quidem tota potentia accuetur Sicut est neccesse multitudinem
rerum generalium ut potentia tota materie prime semper sub actu
sit Aliter esset dare potentiam seperatam quod est impossibile [9] et
huic sententie concordat auctor in commento super hiis que de anima Po
tencia enim intellectiva de qua loquor non solum est ad formas uni
versales aut species Sed etiam per quandam extensionem fit ad parti
culares unde solet dici quod intellectus speculativus extensione fit