H 15r: Book III i, 3 - iii, 2


altari celesti et tetigit labia ysaye gymnasium presens ingrediar et in
N brachio illius qui \ii/de potestate \i/nos tenebrarum liberavit in sanguine suo
impium atque mendacem de palestra spectante mundo eiciam [4] Quid timeam cum spiritus
patri et filio coeternus ait per os david In memoria eterna erit iustus ab auditione
mala non timebit [5] Questio igitur presens de qua inquisitio futura est
inter duo luminaria magna versatur Romanum scilicet pontificem et romanum principem
Et queritur utrum autoritas monarche romani qui de iure monarcha mundi est
ut in secundo libro probatum est inmediate a deo dependeat an ab aliquo dei
vicario vel ministro quem petri successorem intelligo qui vere claviger est regni celorum
[ii][1] AD presentem questionem discuiendam sicut in superioribus
est peractum aliquod principium est assumendum in virtute
cuius aperiende veritatis argumenta formentur Nam sine prefixo principio
eciam vera dicendo laborare quid prodest cum principium solum assumendorum
mediorum sit radix [2] Hec igitur irrefragabilis veritas prefigatur scilicet quod
illud quod nature intentioni repugnat deus nolit Nam si hoc verum non
esset contradictorium eius non esset falsum quod est deum \non/ nolle quod nature intentioni
repugnat [3] Et si hoc non falsum nec ea que sequuntur ad ipsum Impossibile est
enim in necessariis consequens esse falsum antecedente non falso existente [4] Sed ad
non nolle alterum duorum sequitur de necessitate aut velle aut non velle
Sicut ad non odire necessario sequitur aut amare aut non amare Non enim non
amare est odire Nec non velle est nolle ut de se patet que si falsa non sunt
ista non erit falsa deus vult quod non wlt Cuius falsitas non habet superiorem
[5] Quod autem verum sit quod dicitur sic deusclaro manifestum est quod deus
finem nature wlt aliter celum ociose moveretur Quod dicendum non est si deus
vellet impedimentum finis vellet eciam finem impedimenti aliter eciam
ociose vellet Et cum finis impedimenti sit non esse rei impedite sequeretur
deum velle non esse finem nature quod dicitur velle esse [6] Si enim deus
non vellet impedimentum finis prout non vellet sequeretur ad non velle
nichil de impedimento curaret sive esset sive non esset Sed qui impedimentum
non curat rem que potest impediri non curat et per consequens non habet in voluntate
Et quod quis non habet in voluntate non vult [7] propter quod si finis nature
impediri potest quod potest de necessitate sequitur quod deus finem nature non vult
Et sic prius videt deum velle quod non vult Verissimum est igitur illud principium
ex cuius contradictorio tam absurda sequuntur
[iii][1] IN introitu ad questionem hanc notare oportet quod prime questionis veritas
N magis manifestanda fuit ad ignorantiam tolerandam tollendam
quam ad tollendum litigium Sed que fuit secunde questionis quare et qualiter
ad ignorantiam et litigium se habeat Multa enim ignoramus de quibus
non litigamus [2] Nam gemetra circuli quadraturam ignorat non tamen de ipsa
litigat Theologus vero numerum Angelorum ignorat non tamen de illo litigium facit