G 32r: Book III ix, 10 - 19


pati petrus assumpsit eum et cepit eum increpare dicens
Absit domine a te non erit tibi hoc Ad quem christus redar
guens dixit Vade post me Sathana [11] Item scribit
quod in monte transfigurationis in conspectu christi moysi et
helie et duorum filiorum zebedei dixit Domine bonum est
nos hic esse si vis faciamus hic tria tabernacula tibi
unum Moysi unum et helie unum [12] Idem scribit quod cum discipuli essent
in navicula tempore noctis christus ambulans super terram dixit
Domine si tu es iube me venire ad te super aquas [13] Item
scribit Quod cum christus anuntiaret scandalum discipulis
suis petrus respondit Et si omnes scandelizati fuerint etcetera
Si oportuerit me mori tecum non te negabo [14] et hoc con
testatur etiam Marchus Luchas etiam scribit petrum etiam
dixisse christo parum supra verba premissa de gladiis Domine tecum
paratus sum in carcerem et in mortem ire [15] Iohannes autem dicit
de illo Quod cum christus vellet sibi lavare pedes petrus
N ait Domine tu michi lavas pedes etcetera Non lavabis michi pedes ē c [16] Dicit
etiam ipsum gladio percusisse servum Quod etiam quatuor omnes
conscribunt Dicit etiam Iohannes ipsum introisse subito cum venit
ad monumentum videns alium discipulum curreñ ad hostium
N Dicit iterum quod exn̄te ihesu in littore preterrore cum petrus
audisset quod dominus est tunica succinxit se etcetera Ultro dicit
quod cum vidisset Iohannem dixit Quid autem hic [17] iuvat quippe
talia de archimandrita nostro in laudem sue puritatis
continuasse In quibus aperte deprehenditur quod cum de duobus
gladiis loquebatur intentione simplici respondebat ad ipsum
[18] Quod si verba illa christi et petri tipice sunt accipienda non
ad hoc quod dicunt isti trahenda sunt ad sensum illius
gladii de quo scribit Matheus sic Nolite arbitrari
quod veni mictere pacem etiam terram non enim veni pacem mictere sed gladium Veni enim separare hominem
adversus patrem suum etcetera [19] propter quod dicebat Luchas ad theophillum
quod cepit christus facere postea docere Talem gladium
christus emere precipiebat quem duplicem esse ibi petrus
etiam respondebat Ad verba enim et opera preparati erant