G 31v: Book III ix, 2 - 10


sensus in quo fundant argumentum Dicunt enim illos duos gladios
quos assignavit petrus duo prefata regimina importare quod
N omnino negandum est tum quia illa rō non fuisset ad intentionem
christi tum quia de more petrus subito respondebat ad rerum
superficiem tantum [3] Quod autem rō non fuisset ad intentionem christi
erit manifestum Si consciderentur verba precedentia et causam
verborum propter quod sciendum quod hoc fuit dictum in die cene
unde Luchas incipit superius sic venit autem dies azimorum
etcetera In qua quidem cena preloquens fuit christus de ingruente
passione in qua oportet ipsum separari a discipulis suis [4] Item
secundum quod ubi verba ista intervenerunt erant simul omnes discipuli
cum eo unde parum post premissa verba dicit Luchas Et cum
facta esset hora describit et xii cum eo [5] Ex hinc continuato
eloquio venit ad hoc quoniam misi vos sine sacculo et pera et
calciamentis nunquid aliquid defuit vobis At illi dixerunt nichil Dixit ergo eis Sed
nunc qui habet sacculum tollat similiter et peram et qui non habet vendat tunicam suam et emat
gladium [6] In quo satis aperte intentio christi manifestatur Non enim
ematis vel habeatis duos gladios ymo cum 12 discipulis
diceret Qui non habet emat ut quilibet haberet unum [7] et hoc etiam
dicebat premonens eos pressuram futuram et despectum futurum
erga eos quasi diceret quo usque filii vobiscum recepti eratis
nunc fugabimini et ideo oportet vobis preparare etiam ea que pro
hibui propter necessitatem [8] Itaque si rō petri fuisset illa quam dicunt
iam vos fuisset ad rem que erat christi de quo christus increpasset
sicut multos increpavit cum inscie responderit hic autem non
fecit sed acquievit dicens eis Satis est quasi dicat propter necessitatem
dico Sed si quilibet habere non poterat duo sufficere poterunt
[9] et quod petrus de more ad superficiem loqueretur probat eius
festina et impremeditata presumptio ad quam non solum fidei sin
ceritas impellebat Sed ut credo puritas et sinceritas
hanc suam presumptionem scribere christi testantur omnes [10] Scribit
autem Matheus cum christus interrogasset discipulos Quem
me esse dicitis petrum autem omnes respondisse Tu es christus
filius dei vivi Scribit etiam Matheus cum christus interrogasset \diceret/
discipulo\i/s Quare oportebat eum ire ierusalem et multa