G 25r: Book II xi, 8 - Book III i, 5


O ausonia te gloriosam Si vel nunquam informator ille imperii
tui latus fuisset vel nunquam sua pia intentio ipsum fe
fellisset
[III][i][1] COnclusit ora leonum et non micuerunt michi
S quia coram eo iustitia inventa est in me In principio
huius operis propositum fuit de tribus questionibus prout
materia pateretur inquirere De quarum duabus primis in superio
ribus libris ut credo sufficienter peractum est [2] Nunc autem
de tertia restat agendum Cuius quidem veritas quia sine
ratione aliquorum nequit emergere forsitan alicuius indignationis
in me causa erit [3] Sed quia de trono inmutabili suo ve
ritas deprecatur Salomon etiam silvam proverbiorum in
grediens meditandam veritatem imperium detestando in se facturo
nos docet Ac preceptor morum phylosophus familiaria destru
enda pro veritate suadet assumpta fidutia de verbis
danielis premissis In quibus divina clementia sive potentia clipeus
defensorum veritatis abstrahitur iuxta monitionem pauli
fidei loricam induens in carbonis calore illius quem unus
Seraphin accepit de altari celesti et tetigit labia
ysaie gimnasium presens ingrediantur et in brachio illius
qui nos de potestate tenebrarum liberavit in sanguine
suo Impium atque mendacem de pallestra spectantem
vide etiam [4] quid timeam cum patri et filio spiritus coeternus
ait per os david In memoria eterna erit iustus ab
auditione mala non timebit [5] Questio igitur presens de qua in
quisitio futura est Item duo magna luminaria versantur
romanum scilicet pontificem et romanum principem Et queritur