F 228v: Book III viii, 5 - ix, 15


omnis homo currit tunc signum universale
non distribuit nisi pro suppositis huius ter
mini homo et cum dico omnis gramaticus
tunc distribucio magis coartatur [6] propter quod
semper videndum est quod signum universale habet
distribuere quo viso facile apparebit quantum
sua distribucio dilatetur congnita natura et
ambitu termini distributi [7] Unde cum dicitur
quodcunque ligaveris si li quodcunque sumeretur
absolute verum esset quod dicunt et non solum hoc
facere posset quineciam solvere uxorem a viro
et ligare ipsam alteri vivente primo quod
nullo modo potest posset eciam solvere me
non penitentem quod eciam facere non posset
ipse deus [8] cum ergo ita sit manifestum est quod
non ita absolute sumenda est illa distributio
sed respective ad aliquid Quod autem illa
respiciat satis est evidens consideracio
illud quod sibi conceditur contra quod illa
distribucio subiungitur [9] Dicit enim christus pe
tro tibi dabo claves regni celorum hoc est
faciam te hostiarium regni celorum deinde sub
Ndit et quodcunque id est omne quod ad officium
spectabit solvere poteris et ligare [10] et sic
signum universale quod includitur in quodcun
que contrahitur in sua distribucione ab of
ficio clavium regni celorum et sic assumendo
vera est illa proposicio absolute vero non ut pa
tet [11] Et ideo dico quod si successor petri secun
dum exigenciam officii commissi petro possit
solvere et ligare non tamen propter hoc
sequitur quod possit solvere seu ligare decreta
imperii sive leges ut dicebant nisi pro
baretur ulterius hoc spectare ad officium
clavium cuius contrarium inferius ostendetur
[ix][1] [a]ccipiunt eciam
illud Luce quod petrus dixit christo
cum ait ecce duo gladii hic et
dicunt quod per illos duos gladios duo pre
dicta regimina intelliguntur que petrus
dixit esse ibi ubi erat hic est apud se unde
arguunt illa duo regimina secundum auctoritatem
apud successorem petri consistere [2] Et ad hoc di
cendum per interempcionem sensus in quo
fundant argumentum Dicunt enim illos
duos gladios quos assignavit petrus duo
prefata regimina importare quod omnino
negandum est tum quia illa responsio non
fuisset ad intencionem christi tum quia
de more subito respondebat ad rerum super
ficiem tantum [3] Quod autem intencio non fuisset ad in
tencionem christi non erit inmanifestum si con
siderentur verba precedencia et causa ver
borum Propter quod sciendum quod hoc dictum
fuit in die cene Unde lucas incipit superius
sic Venit autem dies azimorum in quo necesse
erat occidi pasca in qua quidem cena prelocu
tus fuit christus de ingruente passione in qua
oportebat ipsum separari a discipulis suis
[4] Item secundum quod ista verba intervenerunt
erant simul omnes duodecim discipuli unde
parum post verba premissa dicit lucas et cum
facta esset hora discubuit et duodecim apostoli
cum eo [5] et ex hinc continuato colloquio venit
ad hoc quoniam misi vos sine sacculo et pe
ra et calciamentis nunquid aliquid defuit
vobis ac illi dixerunt nichil dixit ergo
eis sed nunc qui habet sacculum tollat si
militer et peram et qui non habet vendat
tunicam suam et emat gladium [6] in quo satis
aperte intencio christi manifestatur non dixit
ematis vel habeatis duos gladios immo
duodecim cum ad duodecim discipulos diceret
qui non habet emat ut quilibet haberet
unum [7] et hoc dicebat premonens eos pressuram
futuram et despectum factiturum erga
eos quasi diceret quousque fui vobiscum
recepti eratis nunc fugabimini ut oportet
vos preparare vobis eciam ea que iam pro
hibui vobis propter necessitatem [8] Itaque si responsio
petri que est ad hec fuisset sub intencione il
la iam non fuisset ad ea que erat christi
de quo ipsum christus increpasset sicud mul
tociens increpuit cum inscie respondit
hoc autem non fecit sed acquievit ei dicens sa
tis est quasi diceret propter necessitatem hoc dico
sed si quilibet habere non potest duo suf
ficere possunt [9] et quod petrus de more ad super
ficiem loqueretur probat eius festina et
impedimentata presumptio ad quam non solum
fidei sinceritas no[s]n impellebat sed ut cre
do puritas et simplicitas naturalis hanc
suam presumpcionem christi testantur omnes
[10] scribit autem matheus cum ihesus interro
gasset discipulos quem me esse dicitis pe
trum ante omnia respondisse tu es christus
filius dei vivi scribit eciam quod cum christus dice
ret discipulis quia oportebat iere in ihe
rusalem et multa pati petrus assumpsit
eum et cepit increpare illum dicens absit
a te domine non erit tibi hoc ad quem christus
redarguens conversus dixit Vade post me
sathana [11] Item scribit quod in monte transfigura
cionis in conspectu moisis et elie et duorum
filiorum zebedei dixit domine bonum est nos
hic esse si vis faciamus hic tria tabernacula
tibi unum moysi unum et helie unum [12] Item scri
bit quod cum discipuli essent in navicula tem
pore noctis et christus ambularet super aquam
petrus dixit Domine si tu es iube me ad te
venire super aquas [13] Item scribit cum christus pre
nunciaret discipulis suis scandalum petrus
respondit etsi omnes scandalizati fuerint
in te ego non scandalizabor et infra Eciam
si oportuerit me mori tecum non te negabo
[14] et hoc eciam contestatur marcus lucas vero
scribit petrum eciam dixisse christo parum supra
verba premissa de gladiis domine tecum sum
paratus in carcerem et in mortem ire [15] Iohannes autem