F 222r: Book I xv, 1 - Book II i, 3


bonum maxime enim ens maxime est unum
et maxime unum maxime bonum et quanto ali
quid a maximo ente elongatur tanto et ab
esse unum et per consequens ab esse bonum [2] propter quod in
omni genere rerum illud est optimum quod est
maxime unum ut philosopho placet in hiis que de
simpliciter ente Unde fit quod unum esse videtur esse ra
dix eius quod est esse bonum et multa esse eius
quod est esse malum qua re pictogoras in cor
relacionibus suis ex parte boni ponebat unum
ex parte vero mali plurale ut patet in primo eorum
que de simpliciter ente [3] Hinc videri potest quod pec
care nichil aliud est quam progredi ab uno spreto
ad multa quod quidem psalmista videbat dicens
A fructu frumenti vini et olei multiplicati sunt
[4] constat igitur quod omne quod est bonum per hoc
est bonum quod in uno consistit et cum concor
dia eciam quantum huius fit quoddam bonum mani
festum est ipsam consistere in aliquo uno tanquam
in propria radice [5] que quidem radix apparebit si natura
vel radix concordie sumatur Est enim concordia
uniformis motus plurium voluntatum in qua
quidem racione apparet unitatem voluntatum
que per uniformem motum datur intelligi
concordie radicem esse vel ipsam concordiam
[6] nam sicud plures glebas diceremus con
cordes propter condescendere omnes ad me
dium et plures flammas propter coascendere ad circum
ferenciam si voluntarie hoc faceret ita homines
plures concordes dicimus propter simul moveri
ad unum quod est formaliter in suis et una volun
tatibus sicud gravitas una formaliter in glebis
scilicet gravitas et una in flammis scilicet levitas [7] nam vir
tus volitiva potencia quedam est sed species
boni apprehensi forma est eius que quidem forma
quemadmodum et alie una in se multiplicatur
secundum multiplicacionem materie recipientis ut
anima et numerus et alie materie compositioni contingentes
[8] Hiis premissis propter declaracionem assumende
propositionis ad propositum sic arguatur omnis concordia
dependit ab unitate que est in voluntatibus
Genus humanum optime se habens est quedam
concordia nam sicud unus homo optime
se habens et quantum ad animam et quantum ad corpus
est concordia quedam et similiter domus civitas et
regnum sic totum genus humanum ergo genus
humanum optime se habens ab unitate que est
in voluntatibus dependet [9] sed hoc esse non potest
nisi sit voluntas una domina et regulatrix om
nium aliarum cum mortalium voluntates propter
blandas adolescencie delectaciones indigeant
directivo ut in ultimis ad Nicomacum docet philosophus
nec ista una potest esse nisi sit princeps unus
omnium cuius voluntas domina et regula
trix aliarum omnium esse possit [10] Quod si omnes
consequencie superiores vere sunt quod scilicet
necesse est ad optimum se habere huma
num genus esse in mundo monarcham et per
consequens monarchiam ad bene esse
mundi etcetera
[xvi][1] [r]acionibus omnibus supra ap
positis et per
essenciam memorabilis attestatur
status videlicet illius mortalium quem
dei filius in salutem hominis hominem assump
turus vel expectavit vel cum voluit ipse dis
posuit Nam si elapsu primorum parentum qui di
verticulum fuit tocius nostre deviationis dispositiones
hominum et tempora recolamus non inveniemus
nisi sub divo augusto monarcha existente mo
narchia perfecta mundum utique fuisse quietum [2] et quod
tunc humanum genus fuit felix in pacis uti
lis transquillitate hoc historiographi omnes
hoc poete illustres hoc eciam scriba mansue
tudinis christi testari dingnatus est et denique
paulus plenitudinem temporis statum illum felicis
simum appellavit Vere tempus et temporalia queque
plena fuerunt quia nullum nostre felicitatis
ministerium ministro vacavit [3] Qualiter autem
se habuerit orbis ex quo tunica est inconsutilis cu
piditas ungue scissuram primitus passa
est et legere possimus et utinam non videre
[4] O Genus humanum quantis procellis atque iac
turis quantisque naufragiis agitari te necesse est
dum belua multorum capitum factum in diversa co
naris [5] intellectu egrotas utroque similiter
et affectu racionibus irrefragabilibus intel
lectum superiorem non curas nec experiencie vul
tu inferiorem sed nec affectum dulcedine di
vine suasionis cum per tubam spiritus sancti tibi
affletur Ecce quam bonum et quam Iocundum est
habitare fratres in unum
[FR] Explicit liber primus monarchie
Dantis aldigerii de florencia
Incipit secundus liber
[II][i][1] [ ]uare fremue
runt gentes
et populi meditati sunt in
ania Astiterunt reges ter
re et principes convenerunt
in unum adversus dominum et adversus christum eius
Disrumpamus vincula eorum et proiciamus
N a nobis iugum ipsorum [2]  Sicud ad fciem̄ cause non
pertingentes novum effectum comuniter admiramur
sic cum causam cognoscimus eos qui sunt in admiratione
restantes quadam decisione despicimus admirabar
equidem populum romanum in orbe terrarum sine ulla
resistencia fuisse prefectum cum tantum superficialiter
intuens illum nullo iure sed armorum tantummodo violentia
obtinuisse arbitrabar [3] sed postquam medulitus ocu
los mentis infixi et per efficacissima singna