E 7v: Book I xi, 12 - 16


Solum quod non contingit principibus aliis quorum
principatus ad alios terminantur ut pote regis
castelle ad illum qui regis Aragonum ex quo
sequitur quod Monarcha sincerissimum inter
mortales iustitie possit esse subiectum
[13] Preterea quemadmodum cupiditas habitualem
iustitiam quodamodo quantumcunque pauca ob
nubilat Sit caritas seu recta dilectio illam
acuit atque dilucidat Cui ergo maxime
recta dilectio inesse potest potissimum locum
In illo potest habere iustitia huiusmodi est Mon
archia ergo eo existente Iustitia potissima
est vel esse potest [14] quod autem recta dilectio
faciat quod dictum est hinc haberi potest
Cupiditas namque per sanctitatem hominum
spreta querit alia Caritas vero spretis
aliis omnibus querit deum et hominem
Et per consequens bonum hominis Cumque inter
alia bona hominis potissimum sit in pace vive
re ut supra dicebatur et hoc operatur max
ime atque potissime Iustitia Caritas iu
stitiam vigorabit et potior potius [15] Et quod
Monarche maxime hominum recta dilectio
inesse debet patet sic omne diligibili tanto
magis diligitu quanto propinquius est
diligenti sed homines propinquius Monarche
sunt quam aliis principibus ergo ab
eo maxime diliguntur vel diligi debent
Prima manifesta est si natura passivorum
et activorum consideretur Secunda per hoc
apparet quia principibus aliis homines non
appropinquant per Monarcham nisi in parte
Monarcha vero secundum totum [16] et rursus prin
cipibus aliis apropinquant per Monarcham