C 65v: Book I xiv, 6 - xv, 7


et magnam dierum et noctium inequalitatem
pacientes intolerabili quasi algore frigoris
premitur et aliter garamantes qui sub equi
nociali habitantes et coequatam semper
lucem divina noctis tenebris habentes ob
est aeris nimietatem vestimentis operiri
non possunt [7] sed sic intelligendum est
ut humanum genus secundum sua comunia que
omnibus competunt ab eo regatur et
comuni regula gubernetur ad pacem quam
quidem regulam sive legem particulares
principes ab eo recipere debent tanquam in
tellectus praticus ad conclusionem operati
vam recipit maiorem propositionem ab intel
lectu speculativo et sub illa particularem que
proprie sua est assumit et particulariter ad
operationem concludit [8] et hoc non solum possibile
est uni sed necesse est ab uno procedere
ut omnis concfusio de principiis utilibus
auferatur [9] hoc etiam factum fuisse per ipsum
ipse moyses in lege conscribit qui assum
ptis primatibus de tribus filiorum ysrael eis
inferiora iudicia relinquebat superiora
et comuniora sibi soli reservans quibus comuni
oribus utebantur primates per tribus secundum
quod unicuique tribui competebat [10] Ergo
melius est humanum genus per unum
regi quam per plura et si\c/ per monarcham
qui unicus est princeps et si melius
deo acceptabilius cum deus semper velit
quod melius est et cum duorum tantum inter
se idem sit melius et optimum consequens est non
solum deo esse acceptabilius hoc inter
hoc unum et hic plura sed acceptabilissi
mum [11] Unde sequitur humanum genus
optime se habere cum ab uno regitur et sic
ad bene esse mundi necesse est monar
chiam esse
N [xv][1] ITem dico quod ens et unum et bonum
gradatim se habent secundum primum modum dicendi
prius Ens enim natura precedit unum unum
vero bonum maxime enim ens maxime est
unum et maximum et maxime bonum
et quanto aliquid a maximo ente elonga
tus tanto et ab esse unum et per consequens
ab esse bonum [2] propter quod in omni genere
rerum illud est optimum quod est maxime
unum ut phylosopho placet in his que de simpliciter
ente unde fit quod unum esse videtur esse
radix eius quod est esse bonum et multa
esse eius quod est esse malum quare picta
goras in conrelationibus suis ex parte boni po
nebat unum ex parte vero mali plurare ut patet
in primo eorum que de simpliciter ente [3] Hinc
videri potest quod pocare nichil est aliud quam
progredi ab uno sumpto ad multa quod
quidem psalmus videbat dicens a fructu frumenti
vini et olei multiplicati sunt [4] Constat
igitur quod omne quod est bonum per hoc
quod est bonum quod in uno consistit
Et cum concordia in quantum huius sit quoddam
bonum manifestum est ipsam consistere in aliquo
uno tanquam in propria radice [5] que quidem
radix apparebit si natura vel ratio concordie su
Smatur Est et enim concordia uniformis
motus plurium voluntatum in qua quidem
ratione apparet unitatem voluntatum
que per uniformem motum datur intelligi
concordie radicem esse vel ipsam concor
diam [6] Nam sicut plures glebas dice
remus concordes propter condescendere omnes
ad medium et plures flammas propter
coadscendere omnes ad circumferentiam si
voluntarie hoc faceret Ita homines plures
N concordes dicimus propter siłł moveri secun
dum velle ad unum quod est formaliter
in suis voluntatibus sicut qualitas ipsa
una formaliter in glebis scilicet gravitas
et una in flammis scilicet levitas [7] Nam virtus