V 11r: Book III xvi, 12 - 18


taret [13] Quod si ita est solus eligit deus solus ipse
confirmat cum superiorem non habeat ex quo haberi potest ulte
rius quod nec isti qui nunc nec alii cuiuscunque modi dicti fue
rint electores sic dicendi sunt quin pocius denunciatores
divine providentie sunt habendi [14] unde fit quod aliquando
patiantur dissidium quibus denunciandi dignitas est in
dulta vel quod omnes vel quia quidam eorum nebula cupidita
tis obtenebrati divine dispensationis faciem non discer
nunt [15] Sic ergo patet quod autoritas temporalis monarche
sine ullo medio in ipsum dei fontem universalis autori
tatis descendit qui quidem fons in arce sue simplicita
tis unitus in multiplices alveos influit ex habundantia
bonitatis [16] Et iam satis videor metam attigisse propo
sitam Enucleata namque veritas est questionis illius
qua querebatur unum utrum ad bene esse mundi neces
sarium esset monarche offitium ac illius qua querebatur
An romanus populus de iure imperium sibi adsciverit
nec non illius ultime qua querebatur an monarche autori
tas a deo vel ab alio dependeret inmediate [17] que
quidem veritas ultime questionis non sic stricte re
cipienda est ut romanus princeps in aliquo roma
no pontifici non subiaceat cum mortalis ista feli
citas quodam modo ad inmortalem felicitatem ordinetur
[18] Illa igitur reverentia cesar utatur ad petrum qua
primogenitus filius debet uti ad patrem ut luce
paterne gratie illustratus virtuosius orbem terre
irradiet cui ab illo solo prefectus est qui est
omnium spiritualium et temporalium gubernator
[FR] Explicit monarchia dantis alicherii de florentia