U 9: Book I ix, 1 - x, 6


[1] Item bene et optime se habet omnis filius cum vestigia perfecti patris in quantum
propria natura permittit imitatur Humanum genus filius est celi quod est perfec
tissimum in omni opere suo generat enim homo hominem et sol iuxta [    ] de natu
rali auditu ergo optime se habet humanum genus cum vestigia celi quantum
propria natura permittit imitatur [2] Et cum celum totum unico motu scilicet primi
mobilis et unico motore qui Deus est reguletur in omnibus suis partibus
motibus et motoribus ut philosophando evidentissime humana ratio de
prehendit sicut syllogizatum est humanum genus tunc optime se habet
quando ab unico principe tanquam ab unico motore et unica lege tanquam
ab unico motu in suis motoribus et motoribus et motibus regu
letur [3] Propter quod necessarium apparet ad bene esse mundi Monar
chiam esse sive unicum principem qui Imperium appellatur Hanc rationem
suspicabatur Boetius dicens O felix hominum genus si vestros
animos amor quo celum regitur regat [x][IR] Alia ratio
[1] Et ubicunque potest esse litigium ibi dicitur esse iudicium aliter esset imper
fectum sine proprio perfectivo quod est impossibile cum Deus et natura
in necessariis non deficiant [2] Inter omnes duos principes quorum
alter alteri minime subiectus est potest esse litigium vel culpa ipsorum
vel etiam subditorum quod de se patet ergo inter tales oportet esse iudi
cium [3] cum alter de altero cognoscere non possit ex quo alter al
teri non subditur Nam par in parem non habet imperium oportet esse
N tertium iurisdictionis amplioris qui ambitu sui nũs ambobus princi
petur [4] et hic aut erit Monarch\i/a aut non si sic habetur propo
situm si non iterum habebit sibi coequalem extra ambitum suæ iu
risdictionis tunc iterum necessarius erit tertius alius [5] Et sic
aut erit processus in infinitum quod esse non potest aut opor
tebit devenire ad iudicem primum et summum de cuius iudicio
cuncta litigia dirimantur sive mediate sive inmediate et
hic erit Monarcha sive Imperator Est enim Monarchia necessaria mundo
[6] Et hanc rationem videbat Philosophus cum dicebat Entia nolunt male disponi
malum autem pluralitas principatuum Unus ergo princeps