T 165v: Book III ix, 10 - 16


ante omnes respondisse Tu es christus filius Dei vivi Scribit etiam
quod cum christus diceret discipulis quia oportebat eum ire in
Hierusalem et multa pati Petrus assumpsit eum et cœpit incre
pare illum dicens absit a te Domine non erit tibi hoc ad quem
christus redarguens conversus dixit vade post me Sathan
[11] Item scribit quod in monte transfigurationis in conspectu christi
Moysis et Helie et duorum filiorum Zebedei dixit Domine bonum
est nos hic esse si vis faciamus hic tria tabernacula tibi
unum Moysi unum et Helie unum [12] Item scribit quod cum discipuli
essent in navicula noctis tempore et christus ambularet super
aquam Petrus dixit Domine si tu es iube me ad te venire
super aquas [13] Item scribit quod cum christus pronuntiaret scandalum
discipulis suis Petrus respondit et si omnes scandelizati fuerint
N in te ego nunquam scandelizabor et [\iterum/] etiam si oportuerit me
mori tecum non te negabo [14] hoc etiam contestatur Mattheus Lucas
vero scribit Petrum etiam dixisse christo parum sunt verba promissa
de gladiis Domine paratus sum in carcerem et in mortem ire
[15] Ioannes autem dicit de illo quod cum christus vellet sibi lavare
N pedes Petrus ait Domine tu mihi lavas pedes et [\iterum/] non
lavabis michi pedes in eternum [16] Dicit etiam ipsum gladio percussisse
ministrum servum quod etiam conscribunt omnes quattuor Dicit etiam
Ioannes ipsum introivisse cum venit in monumentum videns alium
discipulum cunctantem ad hostium Dicit item quod existente
Iesu in littore post resurrectionem cum Petrus audisset quia
Dominus est tunicaṃ subcinxit se erat enim nudus et
misit se in mare et ultimo dicit quod cum Petrus vidisset