S 58r: Book III iv, 1 - 14


[iv][1] ISti vero ad quos erit nota disputatio
sequens asserentes autoritatem Imperii ab
autoritate ecclesie dependere velut
artifex inferior dependet ab architecto
pluribus adverssis argumentis moventur
que quidem de sacra scriptura eliciunt
et de quibusdam gestis tam summi ponti
ficis quam ipsius imperatoris nonnullum
vero iuditium habere nituntur [2] dicunt
enim primo secundum scripturam Geneseos quod deus
fecit duo magna luminaria luminare
maius et luminare minus ut alterum
preesset diei et alterum preesset nocti que
allegorice dicta esse intelligebant ista duo
regimina spirituale et temporale [3] Deinde
arguunt quod quemadmodum luna que est lumi
nare minus et non habet lucem nisi prout
recipit a sole sic nec regnum tenporale
autoritatem habet nisi prout recipit a spirituali
regimine [4] propter hanc et propter alias rationes
eorum dissolvendas prenotandum quod sicut
phylosopho placet in hiis que de sophisticis
cleri solo argumenti est erroris mani
festatio et quasi error potest esse in materia et forma
argumenti dupliciter Errare et peccare
contingit aut scilicet assumendo falsum aut
non simulando que duo phylosophus obiciebat
contra per merulem et melysum dicens quia
falsa recipiunt et non simulantes sunt
et accipio hoc largo modo falsum etiam pro
inoppinabili pro materia probabili habet
naturam falsi [5] Si vero in forma sit peccatum
conclusio interimenda est ab illo qui solvere
vult obstendendo formam syloisticam
non esse servatam Si vero peccatum sit in
materia aut est qui simpliciter falçum
assuptum est aut quia falsum secundum quid
Si simpliciter per interpretationem assupti
solvendum est si secundum quid per
distintionem [6] hoc viso ad meliorem
huius et aliarum inferius factarum solutionum
evidentiam advertendum quod contra sensum
misticum dupliciter errare contingit aut
querendo ipsum ubi non est aut acci
piendo aliter quam accipi debeat [7] propter
primum dicit agustinus de civitate
dei non omnia que gesta narrantur
Etiam si significare aliquid putanda sunt
set propter illa que aliquid significant etiam que
nichil significant atexuntur solo vomere
terra perscinditur sed ut hoc fieri possit etiam
cetera aratri membra sunt necessaria [8] propter quod
idem ait in doctrina domini loquens de illo
aliud in scripturis sentire quam ille qui scripssit
eas dicit quod ita fallitur ac si quisquam
deferens viam eo tamen per girum pergeret quo
via illa perducit Et subditque demostrandum est
ut consuetudine deviandi etiam in transuptum
ac perverssum ire cogatur [9] Deinde innuit
causam quia cavendum sit hoc in scripturis
dicens Titubabis fides si divinarum
scripturarum vacillat autoritas [10] Ego autem
dico quod si talia fuerint de ingnorantie
correctione diligenter ad habita ingnoscendum
esset illi qui leonem in nubibus formidaret
Si vero industria aliter cum sic errantibus
est agendum quam cum Tiranpnis qui publice
iura non ad comunem utilitatem secuntur
sed ad proprium retorquere conantur [11] O
summum facinus etiamsi contingat in somnis
eterni spiritus intentione abuti non enim
peccatur in moysen non in david non in
Iacob non in mactheum neque in paulum sed in
spiritum sanctum qui loquitur in illis nam
quanquam scribe divini eloquii multi sint
unicus tamen dictator est deus qui bene
placitum suum nobis per multorum calamos
explicare dignatus est [12] Hiis itaque preno
tatis ad id quod superius dicebatur dico
per intentionem illius dicti quo dicunt
illa duo luminaria typice importare
duo huius regimina in quo quidem dicto
tota vis argumenti consistit [13] quod autem ille
sensus omnino substineri non possit duplici
via potest ostendi primo quia cum huius regimi
na sint accidentia quedam ipsius hominis
videretur deus usus fuisse ordine
perversso accidentia prius producendo
quam proprium subiectum quod absurdum est dicere
de deo nam illa duo luminaria producta
sint die quarto et homo die sexto ut
patet in littera [14] preterea cum ista regimina
sint hominum directiva in quosdam fines
ut infra patebit si homo stetisset in statu
innocentie in quo a deo factus est talibus