S 50r: Book I xii, 9 - xiv, 2


Atque tirapndides que in servitute cogunt genus
humanum ut patet descurrenti per omnes
et conpolitiçeat Reges Aristocratici quos
octimaces vocant Et populi libertatis çela
tores quia cum monarcha magis diligat
homines ut iam tactum est vult omnes
bonos fieri quod esse non potest apud oblique
politiçcantes [10] Unde phylosophus in suis politicis
ait quod in politia obliqua bonus homo est
malus civis In recta vero bonus homo
et civis et convertuntur et huius politie recte
libertatem intendunt scilicet ut homines propter se sint
[11] et non eius cives propter consules non gens propter
regem Sed ergo consules propter cives et
rex propter gentem quia quemadmodum non polli
tiam ad leges quin ymmo leges ad politiam
ponuntur sicut secundum legem viventes
non ad legis latorem ordinantur Sed magis
illa ad hos ut etiam phylosopho placet in hiis que
de presenti materia nobis relata sunt [12] hinc etiam
patet quod quamvis consul sive rex respe
ctu vie sint domini aliorum respectu autem
termini aliorum ministri sunt et magis
monarcha qui minister omnium procul
dubio habendus est hinc est iam innotesscere
quod monarcha necessitatur a fine sibi prefixo
in legibus ponendis [13] Ergo genus humanum
sub monarcha existens optime se habet
ex quo sequitur quod ad bene esse mundi
monarchiam necesse est esse
[xiii][1] ADhuc ille qui potest esse optime dispositus
ad regendum optime alios disponere
potest Nam in omni actione principaliter
intenditur ab agente sive necessitate
nature sive voluntarie agat propriam simi
litudinem explicare [2] Unde fit quod omne
agens in quantum huiusmodi delectatur ideo
cum esse quod est appetat suum esse ac in agenda
agentis esse quo a modo impletur sequitur
de necessitate delectatio quia delectatio
rei dessiderate semper Annexa est [3] nichil
igitur agunt nisi tale existens quale patiens
fieri debet propter quod phylosophus que de simpliciter
ēmpte omne inquiunt quod reducitur de
potentia in actu reducitur per tale exi
stens actu [4] Et hinc destrui potest error
illorum bona loquendo et mala operando credunt
alios vita et moribus informare non ad
vertentes quod plus persuaserunt manus Iacob
quam verba licet ille falçum ille verum persuaderent
unde philosophus ad nicomatum de că inquid que in pa
ssionibus et actionibus sermones minus sunt redibiles
operibus [5] hinc etiam dicebatur de celo peccatorum
david quia tu enarras iustitias meas quasi dicat
frustra loqueris cum tu sis alius ab eo quod
loqueris Ex quibus colligitur quod optime dispositum
esse oportet alios disponere volentem [6] Sed monarcha
solus est ille qui potest optime esse dispositus ad
regendum quod sic declaratur unaqueque res eo
facilius et perfectius ad habitum et operationem di
sponitur quo minus in ea est de contrarietate
ad talem dispositionem unde facilius et perfectius
veniunt ad habitum phylosophice veritatis
qui nichil unquam audierunt per tempora et falçis
oppinionibus imbuti sunt propter quod bene Galienus
inquid tales duplici tempore indigere ad scientiam
acquirendam [7] Cum ergo monarcha nullam
cupiditatis Actionem habere possit vel saltem
minimam inter morales ut superius est
obstensum quod ceteris principibus non con
tingnit et cupiditas ipsa sola est corrup
tiva iustitie et iuditii prepeditiva consequens
est quod ipsa vel omnino vel maxime bene dispositus
ad regendum esse potest quia inter ceteros iudi
tium et Iustitiam habere potest que duo
principalixime legis latori etiam legis exe
cutori conveniunt testante rege illo sancti
ssimo cum conventia regni et filio regis
postulabat a deo deus inquiebat iuditium
tuum regi da et Iustitiam tu tuam filio
regis [8] bene igitur dictum est cum dicitur
in subassumpta quod monarcha solus optime
alios disponere potest ex quo sequitur quod
ad optimam mundi dispositionem monarcha
sit necessarius
[xiv][1] ET quod potest fieri per unum melius est per
unum fieri quam per plura quod sicut
declaratur sicut unum per quod aliquid fieri
potest A et sint plura per que similiter
illud fieri potest A et B Si ergo illud idem
quod fit per A et B potest fieri per A tantum
frustra ibi assummitur B quia ex ipsius
assuptione nil sequitur cum prius illud
idem fiebat per A solum [2] Et cum omnis
talis assumptio sint otiosa sive super
flua et omne superfluum deo et nature dis
plicet Et quod deo et nature displicet sit malum
Et hoc manifestum est de se sequitur
non solum melius esse fieri per unum
quam fieri per plura Sed quod fieri per unum